- AURUM Gemmatum
- AURUM Gemmatumdicitur Veteribus aurum poculorum, κατάλιθον, aureum totum, et gemmis intextum, de quo aliquid supra. Virides autem gemmas auro decorando maxime convenire credebant: unde Agatharchides de topazio, quae viridis est. Η῾δεῖαν, inquit, εν χρυσῷ θεωρίαν ὐποδιδούς. Et Scythicae flammae virentis auri, apud Martialem, l. 12. Epigr. 15. v. 3. ubi aurum intelligit, Scythicis Smaragdis, quibus textum erat, virens; vide Salmas. ad Solin. p. 240. et passim ad Histor. Aug. ut et supra in voce Auro Praepositi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.